- MERLUCCIA
- MERLUCCIApiscis saporis non boni, eoque vilis pretii: quô nihilominus cum caperetur hadrianus Pontifex, multi iudicium hoc sequuti sunt; ut hic piscis mox supra mediocre pretium divendertur, ridente Forô Piscariô, ut Paulus Iovius ait libro de Piscibus Rom.Verum addit, Adrianum sicut in administranda Rep. hebetis ingenii, vel pravati iudicii, ita in esculentis fuiise insulsissimi gustus. Sed et pro temporibus variare hominum iudicia in iis, quae rem cibariam attinent, ciconiarum videmus exemplô, quae Cornelii Nepotis aetate in pretio fuêre, in eoque manserunt, usque ad imperium Vespasiani per annos centum et decem, post quod tempus cibus is iterum despectui esse coepit. Imo si grandiusculum hoc videatur intervallum, pullos mularum epulari Maecenatem instituisse, post eum interiisse auctoritatem saporis, adeoque uno cum homine itidem iudicium de eorum sapore natum denatumque esse, testatur Plin. l. 8. c. 43. Vide Gerh. Io. Vossium de Orig. et progr. Idoloatriae l. 3. c. 93.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.